- SENACULUM
- SENACULUMVarrone reste, locus dictus est, ubi Senatus, aut ubi Senatores consisterent: Graece Γερουσια. Idem Festus confirmat, inquiens, Senaculum esse locum Senatorum. Et paulo ante. Senacula Romae tria fuisse, in quibus Senatus haberi solitus sit, memoriae reddidit Nicostratus in libro, qui inscribitur, deSenatu habendo: Unum, ubi nunc est Aedes Concordiae, inter Capitolium et Forum, in quo solebant Magistratus cum Senioribus, ut dicit Titinnius, deliberare: alterum ad portam Capenam: tertium intra aedem Bellonae, in quo exterarum Nationum Legatis, quos in Urbem admittere nolebant, Senatus dabatur. Eadem P. Victor habet, vide quoque Lamprid. c. 4. in Heliogabalo Livium, Alios. Nihilominus et sub dio, cum esset nuntiatum, bovem loquutum esse, Senatum habitum fuisse, scribit Plin. l. 8. c. 45. Docetqueve A. Gellius l. 14. c. 7. ex Varrone. Senatum nisi in loco per Augures constituto, quod Templum appellaretur, haberi non licuisse, quodque Senatusconsultum aliis locis factum esset, iustum non fuisse et propterea in Curia Hostilia et Pomeia, et postea in Iulia, cum profana ea loca essent, Templa fuisse per Augures constituta, ut in iis Senatusconsulia, more Maiorum, iusta fieri possent. E quibus discimus, antiquis quidem temporibus tria tantum Senacula seu Curias, ut postea vocari coeperunt, fuisse in usu; accessisse dein et alia quaedam loca per Auguria constituta, i. e. aut Curias inauguratas aut Templa Deorum. Unde Cicero pro Milone, Curiam temptum sanctitatis, amplitudinis, mentis, confilii publici, appellat: Legimusque apud Lamprid. in Severo, c. 6. Cum Senatus frequens in Curiam, h. e. Templum Concordiae, Templumque inauguratum convenisset. Ubi Templum inauguratum addit, quia, cum Romae plures essent Concordiae aedes, sola tamen, quae in Liviae porticu, inaugurata erat Praeter vero Concordiae hoc templum, maxime in Veter. monumentis celebrantur, propter Senatus consilia, aedes Iovis Caitolini, Apollinis, Bellonae (quod unum ex tribus pciscis Senacuis) Vulcani, Castoris, Telluris, Virturis et Fidei: Inter Curias etiam inauguratas, Curia Calabria, Curia Hostilia, Curia ad portam Capenam (similiter ex Festi Senaculis) item Pompeia, Iulia, Octavia. Utrobique autem par religio erat, neque minus sacrae Curiae, utpote inauguratae; quam Deorum rempla: quo factum, ut Veteres eum locum, ubi Senatus convenire soleret, sive in Curia, sive in Templo, indifferenter Curiae nomine insignirent. Iac. Oiselius Notis in A. Gellium loc. cit. De Iulia inprimis Curia, quae erat prope Comitium, et in locum Curiae Hostiliae successit, memorat Dio l. 47. et 51. sub Iul. Caesare quidem a Senatu decretam, ab Augusto vero demum dedicatam esse: de Pompeia item, Appian. l. 2. in ea Senatum, Ludorum diebus, convenire consuevisse; etc. Postmodum Senaculum mulierum accessit sub Heliogabalo. Lamprid. in Vita eius, c. 4. Fecit et in colle Quirinali senaculum mulierum, in quo ante suerat conventus matronais, sollennibus duntaxat diebus, et si unquam aliqua matrona Consularis coniugii ornamentis esset donata. In quo qualia Senatusconsulta fuerint facta, diximus supra, in voce Semiamira. Sed mortuô Heliogabalô, ademptum ius hoc matronis: quod Tamen Aurelianum ipsis restituere voluisse, docet Vopiscus, c. 49. Senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic, quae Sacerdotia Senatu auctore meruissent etc. Vide Salmas. ad d. l. ubi utrobique male Senatulum nonnullos legere ostendit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.